- SALMANASAR
- SALMANASARFil. et successor Theglat-Phalasaris, Assyriorum Rex, magnô comparatô exercitu pugnavit contra Samariam, quam cepit, Hoseamque regem Samariae tributarium fecit: Post aliquot annos, cum nollet Hoseas amplius tributum persolvere, iterum venit in Samariam Salamanasar, quam post tertium obsidionis annum cepit, ac decem tribus in Assyriam abduxit, annô nonô rebellionis Hoseae, qui erat annus mundi 3213. ante Christum natum 749. Alii habent. A. M. 3314. Hunc finem habuit Regnum Israel, quod 242. annos steterat sub 17. Regibus. Vide l. 2. Reg. c. 17. et 18. Ioseph. l. 9. c. 15. Obiit A. M. 3318. Successit ei fil. Sennacheribus 2. Reg. c. 17. Latin. pax, perfectio, aut retributio ligata, vel pax, perfectio, sive retributio nunc ablata, vel nunc recedens. Nic. Lloydius. Iuxta Marshamum, Salman-asar, quem cum Nabonassare Babylonis Rege male confundunt nonnulli, Regnum Israelis subvertit annô 12. Nabon. quo postea nepos eius Assar-baddon, Rex Nini simul et Babylonis, colonos deduxit, Esdr. c. 4. v. 2. contra Tyrios missô exercitu totam Phoenicen invasit, cui se Sidon, Ace, aliaeque urbes dediderunt: a Tyriis vero classe victus, custodiis ad fluvios positis, filios aquatum ire prohibuit, qui proin per integrum quinquennium ex effossis puteis se coacti sunt sustentare. Quo tempore Aradus quoque insul. ἐκτίςθη, h. e. habitatoribus occupata fuit, Euseb. ad ann. 3. Olymp. 7. Regnavit annos 25. Salmam quoque, Hoseae c. 10. v. 14. et Enem-assar, in Tobia Graeco, dictus. Vide Fragm. Menandri ex Tyriorum Archivis apud Iosephum Iud. Ant. l. 9. c. ult. et Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.